- DERTONA
- DERTONAGall. Tortone, civitas Lombardiae Cispadanae, probe munita, cum arce valida, in Apennini flectentis se iugi cubito, ita Plin. l. 3. c. 5. qui coloniam nuncupat in Liguribus Cisapenninis, itemqueve Antonino Ptolemaeoqueve dicta, sed Strab. cui πολις ἀξιόλογος dicitur, Darthona. Capta est a Gallis A. C. 1642. sed sequente Anno ab Hisp. recepta. Aliqui tradunt eam a Liguribus ortam: sed Hieronymus Albertutius quosdam velle a Gallis conditam, appellatamqueve primum ab illis Antiliam seribit. Alii Tertonam, quod in Apennini dorso seu tergo sita sit: Nonnulli prius Antiliam, dein Terdonam, a tribus donis quae habebat, quorum primum erat saxum in loco Paena copiose oleun. emittens, alterum fons prope Garbamanum, quotannis festo natalis D. Ioh. Baptistae largissime fluens. tertium, quod paulo ante quam nobiles aliqui viri mortem erant oppetituri, iuxta Petram Bissariam panis sectus sanguinem stillaverat: quapropter et urbis sigillum hanc tenet inscriptionem. Pro tribus donis similis Terdona leonis. Sub Hisp. 8. mill. a confin. dit. Genuensis in Bor. 45. a Placentia in Occ. A Friderico Aenobarbo Imp. eversa, a Mediolan. instaurata est, numquam tamen in magnitudinem pristinam rediit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.